monumenta.ch > Ambrosius > sectio 41

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, In Psalmum David CXVIII Expositio, 22, 41
Ideoque tamquam nuptiale canens carmen, exsultavit Spiritus in Propheta, dicens: Vinea facta est Salomoni in Beelamon: dedit vineam suam iis qui servant . Clamat ergo Spiritus: Plantata est congregatio populorum, et vitis aeternae fundata radice, et spiritalia sub iugum Verbi corde mansueto colla subiecit. Plantata autem est in multitudine nationum; hoc enim esse intelligendum Beelamon Symmachus, Aquila, aliaeque translationes Graeco sermone docuerunt. Repudiata est vetus copula, quae fructum afferre non poterat: data est vinea novis fidelibusque cultoribus, qui non solum facere fructum possent, sed etiam custodire. Una igitur ovis erravit: sed revocata, totius spatia orbis implevit. Unam ovem error abduxerat: sed multitudinem populorum Domini gratia congregavit. Erravit homo: sed Ecclesia iam murus est, et murus validus. Erravit Adam: murus est David, qui mandata Dei oblitus non est.